SCANDULA, an a SCANDENDO, an a SCINDENDO

SCANDULA, an a SCANDENDO, an a SCINDENDO
SCANDULA, an a SCANDENDO, an a SCINDENDO
assula est, non serrâ, sed bipennibus producta: Graece χίδαξ, in tectis adhibita Romae non est, ad Pyrrhi usque bellum, annis quadringentis LXX. apud Plin. l. 16. c. 10. ita enim MS. habet, Scandulam non conspectam fuisse Romae, cum editus codex prae se ferat, Scanaulâ contectam fuisse Romam. Habentur autem scandulae e robore aptissimae, mox e glandiferis aliis, fagoque facilimae ex omnibus, quae resinam ferunt, sed minime durant, praeterquam e pino, Ibid. Hinc Scandulare tectum, Appuleio Metam. l. 3. et Scandularii, Iurisconsultis memorati, l. quibusd. ff. de iure immunit. Vide quoque supra Ardesia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”